monumenta.ch > Plinius > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 131
{LI} In praecipuis autem medicaminibus ruta est. latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris hoorida ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsae aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia maxime iuxta flumen Aliacmonem; mirumque, cicutae suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt.